- MOZETTA
- MOZETTAex Italico Mozzeta, Gallis Mossete d'Evesque, alias Bavarum latum, in Bullario Casin. Tom. II. Constitut. 571. Item Capuccinus, in MS. Brocardi Diar. ac Paris. de Grassis, apud quem Capuccius et Capuccius Spatularius legitur: Birrum quoque; exomis tunica Praelatorum est, in Ecclesia Romana quam supra Dalmaticam seu Mantellettum, et lineam seu Rochetum, gestare solent. Et quidem Romae solus Pontifex fert Mozettam, super rochettum, absque mantelleto; quia, cum aliquis in propria domo moratur, opus non habet mantellô: quod etiam de Cardinalibus intelligendum in Ecclesiis sui tituli, in congregationibus, quae in palatiis eorum habentur, item cum domi visitantur, ut et sede vacante, quia tunc iurisdictionem exercent. Episcopos quod attinet, extra suam dioecesim mozettam ferre non possunt, in illa vero eam, etiam coram Legato seu Cardinali gerunt, uti Angelus Rocca probat exemplis Iulii II. et Pii II. quos, in itineribus suis, Episcopis in suis Dioecesibus, usum mozettae et rochetti, mantelletô cooperti, concessisse, ait, apud Dominicum Macrum, in voce Birrus, ubi plura hanc in rem. Sed et Abbati Generali Congregationis Montis Virginis, in locis suae iurisdictionis, mozettae usum permissum esse, diximus supra in Bavarum latum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.